- APHIDAS
- APHIDASCentaurus Ἀφείδας Graece. Item XIV. et ultimus ex Erecthei familia Athenarum Rex. Vide Meursium de regno Attico l. 3. c. 9. Praefuit annum 1. post Oxyntem; et Thymoeti locum fecit, quem vide. Sub hoc Aphidante, Atheniensibus hoc Dodonaei Iovis oraculum datum est.Φράζεο δ᾿ Ἄρειόν τε πάγον Βωμούς τε θυώδειςΕὐμενίδαν, ὅτι χρὴ Λαχεδαιμονίους σ' ἱκετευσαιΔουρὶ πιεζομέν ους τοὺς μὴ σὺ κτεῖνε σιδήρω,Μηδ᾿ ἱκέτας ἀδικεῶ. Ἱκέται δ᾿ ἱεροί τε καὶ ἁγνοί.Ara tibi Eumenidum fumans et Curia MartisSint cordi. Hinc bellô domiti nam forte LaconesSuppliciter maesti venient. Ne consice serrô,Nec violâ. Supplex sacer est et crimine purus.Apud Pausan. l. 7. Quod impletum, bellô Lacedaemoniorum, contra Codrum Regem. Cum enim huius morte auditâ Peloponnesii (ut quibus victoriae spes nulla super) ex Attica retrocessissent, quidam corum, qui intra moenia eâ nocte delituerant, mane se destirutos a suis videntes, in Areopagum se receperunt et arasEumenidum complexi, veniam impune discedendi ab Atheniensibus, obtinuerint: quô vix apud Graecos vetustius τηῖς ἀσυλίας exemplum. Marshamus Canone Chonico Sec. XIII. ubi de Iure Asyli.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.